- PRINCIPES
- PRINCIPESin Exercitu Romano dicti sunt, qui secundum in acie locum tenebant, aetate ac robore praestantiores Hastatis, qui primô statim locô constituebantur. Arma eorum describit Polybius, l. 6. Locus, quem tuebantur, Principia dictus est; quo respiciens Terentianus Thraso, Eunuchô, Actu 4. Sc. 7. v. 11. Ego, inquit, ero post principia, i. e. locô optimô et maxime securô. Imo et ipsi Principes non raro Principiorum nomine veniunt, apud Auctores, Livium, Tacitum, Salustium, alios. Iidem, quemadmodum Principes. ob aetatis viriumque vigorem, ita Antepilani, quod ante Triarios erant collocati, vocabantur. Pilanos enim Triarios dictos, hisque proprium armorum genus Pilum fuisse, multis rationibus contendit Godwynus Anthol. Rom. l. 4. c. 2. et haec ipsa Principum appellatio multum favet. Sed et Subsignani, quod sub Signis militarent, nuncupati sunt: quemadmodum Hastati Antesignani, et Triarii Postsignani dici consuevêre. Licet enim quivis Manipulus, adeoque multo magis quaevis harum Legionis partium praecipuarum, suum haberet signum, Aquilam tamen coeteraque praecipua signa Principes, in quibus totius Exercitusrobur, tuebantur. Vide Iust. Lipsium Milit. Rom. l. 2. Dial. 3. Atque ita quidem liberâ adhuc Rep. verum, mutatâ postea ferme in totum militiae ratione, Principes dicti sunt, qui in prima acie pugnam capesserent; quô nomine primi ordines, vel primorum ordinum ductores, h. e. Ordinarii, intelligebantur. Veteres nempe et exercitati milites, qui e milit ia iam exierant, sed ad eam sponterevocabantur, ordinum et praemiorum spe, Evocati hic quoque, Graecis Ταξιάρχοι, appellati. Hi in prima acie, et circa signa, pugnabant, et reliqua principia, ut vocabant, legionis. Inter principia enim erant Tribuni, erant Principes Centurionum, et Evocati: qui etiam Principales milites audiebant et vertices castrorum et capita. Quam in rem vide plura, apud Salmas. ad vopisc. in bonoso, c. 14. ut et infra, voce Principia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.